

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 4: Versus 3
Credidit.Credere, sufficiens causa fuit ei justitiae, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suae; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit.